Hostname: page-component-848d4c4894-wg55d Total loading time: 0 Render date: 2024-05-20T21:39:43.972Z Has data issue: false hasContentIssue false

Ad Varronem

Published online by Cambridge University Press:  11 February 2009

J. van Wageningen
Affiliation:
Scribebam Groningae

Extract

Ubi Varro (R. R. I 13, 2) de uilla rustica facienda agit, de culina haec monet: in primis culina uidenda ut sit admota, quod ibi hieme antelucanis temponbus aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. Hunc locum legentes sponte nosmet ipsos rogamus, quid sibi uelit illud admota. ‘Prope cellam uilici,’ inquit Keilius (Comm. p. 46), de qua paulo ante sermo est: uilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu quidue ferat, praesertim si ostianus eat nemo. Sed si locum ita interpretamur, quomodo intellegenda est sententia, quae sequitur, causalis: quod ibi hieme cet. ? Num uilicus in cella iacens uel sedens moderari debebat opera, quae mane in culina fiebant ? An idcirco culinam proximam cellae uilici esse oportebat, ut inter utramque paruum spatium interesset, si uilicus ab altera ad alteram commeare uellet ? Et hoc et illud uix credibile est Varronem significare uoluisse.

Type
Research Article
Copyright
Copyright © The Classical Association 1912

Access options

Get access to the full version of this content by using one of the access options below. (Log in options will check for institutional or personal access. Content may require purchase if you do not have access.)