PRÆFATIO
Published online by Cambridge University Press: 05 October 2010
Summary
Mortem obiit Dobræus noster, in ipso fioris ætate, die septimo calendas Octobres anno 1825. vir, si quis alius, post magnum ilium Porsonum Græcarum literarum cultor diligentissimus, et non cathedræ modo successor Porsonianæ, sed ingenii et doctrinæ. Ipse aliquandiu Porsoni amicitia usus, plura quidem cum amico communia, illud vero dissimile habuit, quod pauca memoriæ, plurima, velut fidis sodalibus, libris commiserat. Meminerat sane, e magnis illis eruditionis et scientiæ thesauris, quos mente nimium memori reposuerat Porsonus, quantum hac ipsa de causa periisset, quantulum superstes posteris esset traditum; unde fiebat ut, tempestive monitus, ipse quæ inter legendum adnotaverat, diligenter exscriberet; postea, si quid temere effudisset, correcturus; si quid obscurius, explicaturus. Et quidem fere omnia perlegerat, omnia fere notis vel plenius vel parcius illustraverat; adeo ut schedas ipsius uberrimas post mortem inspicienti videretur Vir egregius in animo habuisse, modo vita superfuisset, pene universam omnium scriptorum seriem curis concinnare luculentis.
- Type
- Chapter
- Information
- Adversaria , pp. vii - xPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1831