PRAEFATIO MAVRICII HAVPTII
Published online by Cambridge University Press: 05 October 2010
Summary
Godofredus Hermannus quum ingravcscente in dies morbo mortem, quam summa animi tranquillitate exspectabat, appropinquare sentiret, mihi discipulo et genero suo mandavit ut Aeschyli tragoedias a se emendatas ederem, singillatim autem praecipere noluit qua ratione officium exsequerer, sed confidere se dixit me pro amore erga se meo diligenter omnia curaturum esse. Ipse paucis ante mensibus Supplices, quam fabulam reliquis quae exstant Aeschyli tragoediis antiquiorem esse existimabat, accuratissime retractaverat, eratque earn tragoediam cum commentariis suis evulgandam librariis traditurus, quum aegrotare coepit et augescente celeriter morbo animum ab his curis atque cogitationibus abducendum esse intellexit. Quod si licuisset ei codem quo Supplices modo ceteras etiam fabulas retractare, dubitari non potest quin non solum commentarios suos in aequabilem formam redacturus, sed ipsa etiam poetae carmina novis et praeclaris inventis ad emendationis perfectionem multo propius adducturus fuisset. Neque enim senectute imminutum erat illud ingenii acumen quo obscura perspiciebat, non debilitatus erat ille contemptor humilium animus quo Aeschyleae poesis magnificentiam cogitando felicissime assequebatur.
- Type
- Chapter
- Information
- Aeschyli Tragoediae , pp. iii - xviiiPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010