Introduction
Published online by Cambridge University Press: 10 November 2010
Summary
M. Terentio Varroni, quem nuncupare Romanum polyhistorem possumus, quantum litterae debeant, ut accuratius perspici iudicarique possit; haud in ultimis laudum est Frederici Ritschelii, qui, cum rarissimas pariter atque pretiosissimas schedas ‘Collectanea inedita per T. Philipps Bart’ inscriptas feliciter nactus esset, primus hoc reperto litterario in Museo Rhenano VI p. 481 sqq. ita usus est, ut plurimis librorum Varronianorum inscriptionibus e tenebris in lucem vocatis fragmenta haud pauca diutius domo exulantia in veterem quasi sedem remigrare iuberet. Sed in adunibranda imagine Alexandrini, Varronis fere aequalis, quo nemo plura scripsit, grammatici, a Rufino his verbis merita laude exaggerati: ‘Graeci Ebalterum (h. e. Chalcenterum) miris efferunt laudibus, quod tantos libros composuerit, quantos quivis nostrum alienos sua manu describere non potest,’ Didymi, inquam, Chalcenteri Alexandrini, nemo dum quod sciam inventus est qui periculum ingrederetur. Si qui vero in transcursu grammatici laboriosissimi imaginem delinearent, quod post Ritteri Wolffii aliorumque conatus nuperrime Theodorus Beccardus in diss. de scholl. in Hom. II. Venet. (A) p. 26 — 35 aggressus est, ii sulcos potius in pulvere duxisse quam doctrinam Didymi in solem atque pulverem protraxisse putandi sunt.
- Type
- Chapter
- Information
- Didymi Chalcenteri Grammatici AlexandriniFragmenta Quae Supersunt Omnia, pp. 1 - 14Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010