Book II
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
Interea, dum hec aguntur, de remotis occidentalium partibus a parte aquilonis excitavit Dominus comites duos quibus unum nomen, una consanguinitas, equa potestas, idem vigor et armis et animis, etiam gloria consulatus compares: Nortmannus scilicet et Flandrensis comes; cum quibus Hugo Magnus, frater Philippi regis Francorum, qui ipso tempore Franciam suo subiugabat imperio. Hic honestate morum, et elegantia corporis, et animi virtute regalem de qua ortus erat commendabat prosapiam. Cum quo et Stephanus Carnotensis comes, qui a bonis initiis pravos deinceps obtinuit exitus. O quam innumeri obtimates et minoris fame consules cum his sunt associati, tam eiusdem Francie, quam maioris et minoris Britannie! A parte australi mota sunt castra Podiensis episcopi et comitis sancti Egidii nomine Raimundi. Vir iste, cum predives esset et temporalibus bonis locupletaretur, omnia sua vendidit et viam deliberationis dominici Sepulchri arripuit. Ecce nunc presentialiter videmus in re, quod olim promisit Dominus per os Ysaie prophete. Ait enim: Noli timere, quia ego tecum sum. Ab aquilone adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Dicam aquiloni: ‘Da’; et austro: ‘Noli prohibere. Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terre.’ Nunc, ut videmus, filii Dei et filie Iherosolimam tendunt ab extremis terre; et auster et aquilo nutritos suos non audent prohibere. Revera Dominus nunc ascendit super occasum, quoniam requiescit in animabus occidentalium. Nunc occidens illustrare parat orientem, et novis sideribus suis excitatis qua premebatur depellere cecitatem.
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 13 - 21Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013