PRAEFATIO
Published online by Cambridge University Press: 05 March 2012
Summary
Tres iam praeterlapsi sunt anni ex quo Fridericus Ritschelius, praeceptor dilectissmnus, reversus ad studia Plautina aliquantum intermissa ceteras quoque octo fabulas ad Trinummi exemplum iterum edere iisque nondum editas adiungere instituit: cuius operae Gustavum Loewe et Fridericum Schoell meque voluit esse socios; qua in re quamvis viribus diffideremus, tamen laeta tenebamur spe fore ut magistri incomparabilis eonsilio atque auxilio adiuti labore admodum difficili perfungerenmr. Quod fata secus voluerunt. Nam iam cum occupatissimus ille esset his ipsis studiis undique colligendo et comparando quae usui forent, acerba mortis necessitate spes opesque nobis optimae conciderunt. Quod tamen ne sic quidem incepto desistendum putavimus, ipsius obsequimur voluntati, qui quaecumque ad Plautum edendum expoliendumque pertinerent nobis utenda permitti iusserat: simulque illud nobis animum addidit, quod memores dicti Ritseheliani ‘promus, non condus sum’ non posse non praestare duximus Plauti recensionem qualemcumque — dummodo ne fidei laude aut diligentiae careret — tandem aliquando ad usum hominum doctorum accommodari quam thensauros diutius in bibliotheca detineri. Quae praefati paucis iam enarrabimus ipsius huius fabulae edendae quae fuerit ratio. Ac primum quidem de codicibus Ambrosiano et vetere pauca praemittet qui eos contulit Gustavus Loewe.
“Codex palimpsestus Ambrosianus (A) a me collatus est ter. Postquam enim laboris difficultatibus pleni rudis etiam tum breviter enotavi, quae Geppertus non recte legisse aut omisisse videretur, post aliquod temporis mtervallum ad Epidicum redii eiusque in merabrana rescripta reliquiarum apographum confeci. Hoc usus est Goetzius meus, dum in Analectis Plautinis p. 69—134 dissertationem ad octo fabulas priores pertinentem publicat.
- Type
- Chapter
- Information
- T. Macci Plauti Comoediae , pp. 173 - 194Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1871