Book contents
VITA D. IUNI IUVENALIS
Published online by Cambridge University Press: 07 September 2011
Summary
Iunius Iuvenalis libertini locupletis incertum filius an alumnus ad mediam fere aetatem declamavit, animi magis causa quam quod scholae se aut foro praepararet. dein paucorum versuum satura non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque semenstribus militiolis tumentem genus scripturae industriose excoluit. et tamen diu ne modico quidem auditorio quidquam committere est ausus, mox magna frequentia tantoque successu [bis ac ter] auditus est, ut ea quoque quae prima fecerat inferciret novis scriptis.
quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos
et Bareas, tu nobilium magna atria curas?
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
erat tunc in deliciis aulae histrio multique fautorum eius cotidie provehebantur. venit ergo Iuvenalis in suspitionem, quasi tempora figurate notasset, ac statim per honorem militiae quamquam octogenarius urbe summotus est missusque ad praefecturam cohortis in extrema parte Aegypti tendentis. id supplici genus placuit, ut levi atque ioculari delicto par esset.
verum intra brevissimum tempus angore ac taedio periit.
3temporibus Claudii Neronis ad vita cod. Voss. | 6Domitiani panto mimum Voss. | 6poetamque P. Statium Voss. | 14in deliciis apud Traianum imperatorem vita cod. Bonon. | 16extremis Domitiani temporibus missus in exilium vita cod. Kulenkamp. | 17Traianus fecit eum praefectum militum contra Scotos cod. Bonon. | 20tempus θεὸς αὐτὸς adscribitur divorum choro revertiturque Iuvenalis Romam, qui tandem ad Nervae et Traiani principatum supervivens senio et taedio Voss. | 20decessit longo senio confectus exul Antonino Pio imperatore cod. Kulenkamp.
schol. I 1 Iuvenalem aliqui Gallum propter corporis magnitudinem, aliqui Aquinatem dicunt.
- Type
- Chapter
- Information
- Thirteen Satires of JuvenalWith a Commentary, pp. xi - xivPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010