II - ACTS OF THE APOSTLES
Published online by Cambridge University Press: 04 March 2010
Summary
ACTVS APOSTOLORVM
i. 5. Vos autem baptizabimini in spiritu sancto. De Spir. Sanct,I, iii, 45.
7. non est uestrum scire tempora et annos, quae pater posuit in sua potestate. 8. accipietis uirtutem adueniente in uos spiritu sancto. Exposit. Euang. Lucae, i. 37; viii. 34.
ii. 2. Et factus est subito de caelo sonus, tamquam ui magna spiritus ferretur, et repleuit totam domum ubi erant sedentes. 3. et uisae sunt illis dispersae linguae tamquam ignis. De Spir. Sanct. 1, xiv, 166.
4. et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui uariis linguis quomodo spiritus dabat eloqui his. Exposit. Euang. Lucae, x. 180.
36. et dominum eum fecit, et christum fecit deus hunc Iesum, quern uos crucifixistis. De Fide, 1, xv, 95.
38. paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi, in remissionem peccatorum: et accipietis gratiam spiritus sancti. De Spir. Sanct. 1, xii, 127.
iii. 2. Qui erat claudus ab utero matris suae. 6. argentum et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi: in nomine Iesu Nazareni surge et ambula. Exposit. Ps. cxviii. viii. 6.
iv. II. Hie est lapis qui reprobatus est a uobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. 12. non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. De Fide, v, ii, 39.
16. quid faciemus istis hominibus? Exposit. Ps. cxviii. iii. 43.
31. repleti sancto spiritu, loquebantur uerbum dei cum fiducia. De Spir. Sanct. 1, vii, 87.
v. 3. Anania, cur impleuit satanas cor tuum ad mentiendum spiritui sancto, ut fraudem faceres de pretio agri? 4. ita nonne manens tibi manebat, et uenditum in tua erat potestate? non es hominibus mentitus, sed deo.
- Type
- Chapter
- Information
- The New Testament Text of Saint Ambrose , pp. 55 - 60Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 1959