PART I - THE FOUR GENERAL CAUSES OF HUMAN IGNORANCE
Published online by Cambridge University Press: 04 April 2011
Summary
PARS PRIMA
HUJUS PERSUASIONIS,
In qua excluduntur quatuor universales causae totius ignorantiae humanae, habens quatuor distinctiones. In prima sunt quatuor capitula. In primo data totius persuasionis intentione reprobantur illae quatuor causae universali sermone.
CAPITULUM I
Definition of wisdom
Sapientiae perfecta consideratio consistit in duobus, videlicet, ut videatur quid ad eam requiritur, quatenus optime sciatur; deinde quomodo ad omnia comparetur, ut per eam modis congruis dirigantur. Nam per lumen sapientiae ordinatur Ecclesia Dei. Respublica fidelium disponitur, infidelium conversio procuratur; et illi, qui in malitia obstinati sunt, valent per virtutem sapientiae reprimi, ut melius a finibus Ecclesiae longius pellantur quam per effusionem sanguinis Christiani. Omnia vero quae indigent regimine sapientiae ad haec quatuor reducuntur; nec pluribus potest comparari. De hac igitur sapientia tam relate quam absolute scienda nunc, secundum tenorem epistolae, quicquid possim circa persuasionem ad praesens Vestrae Beatitudini praesentare conabor. Quoniam autem illa, de quibus agitur, sunt grandia et insolita, gratiam et favorem humanae fragilitatis requirunt. Nam secundum Philosophum septimo Metaphysicae, ea quae sunt maximae cognitionis secundum se, sunt minimae apprehensionis quoad nos. Involuta enim veritas in alto latet et in profundo posita est, ut dicit Seneca septimo de beneficiis, et quarto Naturalium. Et Marcus Tullius in Hortensio dicit, quod omnis noster intellectus multis obstruitur difficultatibus, quoniam ipse se habet ad manifestissimum in sua natura, sicut oculus noctuae et vespertilionis ad lucem solis, ut Philosophus dicit secundo Metaphysicae, et velut surdus a nativitate ad delectationem harmonicam, sicut undecimo Metaphysicae dicit Avicenna.
- Type
- Chapter
- Information
- The Opus Majus of Roger Bacon , pp. 1 - 32Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1897