Hostname: page-component-84b7d79bbc-g78kv Total loading time: 0 Render date: 2024-07-29T08:29:10.101Z Has data issue: false hasContentIssue false

Titi Livi Lib. XCI

Published online by Cambridge University Press:  28 February 2013

Extract

<Nocte> tamen insequenti ipso pervigilante in eodem loco alia excitata turris prima luce miraculo hostibus fuit. Simul et oppidi turris quae maximum propugnaculum fuerat, subrutis fundamentis, dehiscere ingentibus rimis et tum [xvi litt.] ṭọ [iii litt.] igni coepit; incendiique simul et ruinae metu territi Contrebienses de muro trepidi refugerunt; et ut legati mitterentur ad dedendam urbem ab universa multitudine conclamatum est. Eadem virtus quae irritaverat oppugnantem victorem placabiliorem fecit. Obsidibus acceptis pecuniae modicam exegit summam armaque omnia ademit. Transfugas liberos vivos ad se adduci iussit; fugitivos, quorum maior multitudo erat, ipsis imperavit ut interficerent. Iugulatos de muro deiecerunt.

Cum magna iactura militum quattuor et quadraginta diebus Contrebia expugnata, relictoque ibi L. Insteio [xvi litt.] ipse ad Hiberum flumen copias reduxit. Ibi hibernaculis secundum oppidum quod Castra Aelia vocatur aedificatis ipse in castris manebat; interdiu conventum sociarum civitatium in oppido agebat. Arma ut fierent pro copiis cuiusque populi per totam provinciam edixerat; quibus inspectis referre vetera arma milites iussit, quae aut itineribus crebris aut oppu [c. xxx litt.] facta erant, novaque iis per centuriones divisit. Equitatum quoque novis instruxit armis, vestimentaque praeparata ante divisa, et stipendium datum.

Type
Research Article
Copyright
Copyright © The Author(s). Published online by Cambridge University Press 1984

Access options

Get access to the full version of this content by using one of the access options below. (Log in options will check for institutional or personal access. Content may require purchase if you do not have access.)

References

NOTES

1. Luce, T. J., Livy: the composition of his history (1977) esp. 332Google Scholar.

2. Luce, 20-22.

3. Ogilvie, R. M., A commentary on Livy 1-5 (1964) 81–2 (on 1.14.4)Google Scholar.

4. Cf. 2.6.10, 23.26.8, 28.26.13-14, 30.18.8-9, 31.21.13-14.

5. Cf. 21.8.12: talking of the Saguntine phalarica, a three-foot spear with burning tow wrapped round the middle, he says that even if it does not pierce an enemy's armour it causes great panic because it bears ‘conceptum … ipso motu multo maiorem ignem’ – a greater flame conceptum by its very flight, almost ‘fanned’ or ‘intensified’.

6. Cf. Ogilvie, Commentary ad loc.