Hostname: page-component-848d4c4894-nmvwc Total loading time: 0 Render date: 2024-07-01T23:11:40.908Z Has data issue: false hasContentIssue false

Dactylepitriti an Metra Choriambo-Ionica?

Published online by Cambridge University Press:  11 February 2009

W. J. W. Koster
Affiliation:
Zwolle, Holland

Extract

Quomodo versus lyrici legendi sint, plerumque inter metricos constat, licet de origine singulorum versuum vel colorum dubia moveantur; at ne illud quidem confirmari potest in genere illo peculiari, quo multae strophae Pindari et Bacchylidis et nonnullae poétarum scenicorum compositae sunt. Quod in talibus versibus maxime conspicuum est, hoc est, quod metra τоû ἲσоυ et διπλασíоυ γéνоυς; in eis coniunguntur vel coniungi videntur, ita, ut ambitus utriusque partis aut par aut non multum maior minorve sit. lam antiqui metrici parum compertum habebant, qua ratione eiusmodi versus explicarent. Cum maior pars ceterorum versuum lyricorum (puta glyconeum ac pherecrateum, phalaecium, alia metra aeolica; versus logaoedicos; ionicos) etiam post Alexandri aetatem in usu essent et doctrina grammaticorum hanc quoque materiam complecteretur, pauca versuum illorum vestigia remanebant, postquam chori lyrici et dramatici conticuerunt. Habemus quidem Meliambos Cercidae eodem genere carmina pangere conati, quo clarissimi illi veteres, sed eos perlegentes statim sentimus artem intermortuam non ab isto Megalopolitano nova vita donatam esse; nihil enim frigidius cogitari potest, quam si quis oda pindarica recitata ad Cercidae versus se convertat eosque alta voce pronuntiare conetur. Metrici graeci et romani praeter paucos versus eosque singillatim genus nostrum non tractant nee quisquam ex eorum numero de genere toto disseruit. Horatium et suamet ipsum arte prae ceteris excellentem et doctrina metrica haud mediocriter imbutum non aliter ac nos huius aevi philologos nescire, quomodo carmina pindarica ab ipso poeta componerentur, ex Oda notissima (IV 2) patet, in qua Pindarum quisquis studet aemulari frustra in re desperata desudare perhibetur. Ad universam lyricorum graecorum artem pertinent, quae a Cicerone in Oratore (55, 183) affirmantur, qui tamen clausulis orationis numerosae operam dans rem metricam non neglexit: sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videatur oratio, maximeque id in optima quoque eorum poëtarum, qui λυρικоí a graecis nominantur, quos, cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio. Causam hanc vel maximam esse puto in nullo alio carmina pangendi genere musicam, saltationem, metrum tam arte cohaesisse; cum poësis non iam pars habebatur ῥυθμιξου, quod φθ⋯γγοδ, σχ⋯μα, συλλαβ⋯ definiebant, ut Aristoxeni terminis utar (fr. III Westph.), via stabilita ambitum singulorum versuum ac colorum statuere conarentur et indoloem pedum metricorum conicendo indicarent.

Type
Research Article
Copyright
Copyright © The Classical Association 1934

Access options

Get access to the full version of this content by using one of the access options below. (Log in options will check for institutional or personal access. Content may require purchase if you do not have access.)

References

page 145 note 1 Haec Koertei sunt verbaanni 1929: id, quod Wilamowitzius de doctrinae metricae statu quadraginta annis ante excultae praedicavisset, etiam ad nostrum aevum pertinere, nempe nos vivere ‘in der Metrik unter den Trümmern des Her mannschen Systems,’ Neue Forschungen auf dem Gebiet der Griechischen Melrih, Neue Wege zur Antike VIII, p. 36.

page 146 note 1 Cola iambica, et ea fere semper forma epitritica, inter dactylepitritos occurrere vix estquod moneam; hic tamen addo, ne omnibus locis, ubi de trochaeis sermo est, addendum sit.

page 146 note 2 Cf., quae de tirocinii sui temporibus scripsit Wilamowitzius, Griech. Verskunst, p. VII: ‘Wohl ward Hermanns gedacht, aber sonst las der Anfänger, Westphal hätte die Metrik so sicher erschlossen wie Bötticher die Tektonik.’

page 147 note 1 Apud veteres de re metrica et musica scriptores nomen πρоσоδιακóν usitatissimum est.

page 148 note 1 Τí δéυ' ώφελńσоυσ оι υυυоì πρòώ τῳλφιτα; Πρŵτоν υèν ειναι κоυψων éν συνоυσιą έπαΐονθ' òπоîóς έστι ῥυθυŵν κατà δáκτυλον χὠπоîоς αθ κατ' ένóπλιоν.

page 149 note 1 Haec sunt Socratis verba, quae maxime huc faciunt: оîυαι δé υε άκŋκоéνααι оύ σαφŵώ ένπλιóν τé τιώα ωνυáξоτοώ αύτоû (sc.Δáυω)ξúνετν καì δáκτυλоν κα ϱóν γε, оύκ оîδα őιακоσυоûντо καì σоν νω καì τιéντо, εί βϱαχú τε καì υακρòν γιóυενоν, καì ŵ έγψυαι καí τιν λλоν τρоχαîоν νóυαξε, υńκŋ δè καì βραχúτŋτα πρоσπτε. Sed omnino totus locus inspiciendus est.

page 150 note 1 áστŵγ δ' оì υèνκατ' πισεν σαν' оί δè πоλλоι, 109 D

page 151 note 1 Coniecturam Lipsii et Hermanni διδúυνоι metrum restituentem et a multis editoribus receptam probaverunt P. Maas et C. M. Bowra; cf. huius dissertationem mox laudandam, p. 177.

page 151 note 2 υινūεν coni. Wilamowitzius probante P. Maasio, cl. Ill 90 (∪––); υιγúγŋ Jebbius, υíνυνθεν Housmannus.

page 151 note 3 Maasius addit: ubi syllaba in consonantem desinit.

page 151 note 4 II 19; IV 83, 263; VI 15.