Book contents
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
Fifth Meditation: The essence of material things, and the existence of God considered a second time
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Summary
Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de mei ipsius sive mentis meae natura investiganda; sed illa forte alias resumam, jamque nihil magis urgere videtur (postquam animadverti quid cavendum atque agendum sit ad assequendam veritatem), quam ut ex dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, videamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit.
Et quidem, priusquam inquiram an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo illarum ideas, quatenus sunt in mea cogitatione, et videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae.
Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis aut potius rei quantae extensionem in longum, latum et profundum; numero in ea varias partes; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno.
Nec tantum illa, sic in genere spectata, mihi plane nota et perspecta sunt, sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero, de motu, et similibus, attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta est et naturae meae consentanea, ut, dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea primum advertere, quae dudum quidem in me erant, licet non prius in illa obtutum mentis convertissem.
- Type
- Chapter
- Information
- René Descartes: Meditations on First PhilosophyWith Selections from the Objections and Replies, pp. 88 - 99Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2013