Book contents
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
Third Meditation: The existence of God
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Summary
Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes et falsas nihili pendam, meque solum alloquendo et penitius inspiciendo, meipsum paulatim mihi magis notum et familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam et sentiens; ut enim ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus.
Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi. Sum certus me esse rem cogitantem. Nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re sim certus? Nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam et distincta perceptio ejus quod affirmo; quae sane non sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum, si posset unquam contingere, ut aliquid, quod ita clare et distincte perciperem, falsum esset; ac proinde jam videor pro regula generali posse statuere, illud omne esse verum, quod valde clare et distincte percipio.
- Type
- Chapter
- Information
- René Descartes: Meditations on First PhilosophyWith Selections from the Objections and Replies, pp. 48 - 73Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2013