I - PRÆLECTIO in PseudoLysiæ Orationem Funebrem
Published online by Cambridge University Press: 05 October 2010
Summary
DIGNISSIME DOMINE, DOMINE PROCANCELLARIE, CETERIQUE DOCTISSIMI ELECTORES
Si fas esset suspicari quenquam, non modo vestrum, sed illorum qui hue forte convenerunt, a me esse alieniorem, ei gratulari possem amplam paratamque materiam exultandi. Scilicet eo me adductum videtis, ubi nemo posset, quantumvis confidens, sibi valde placere. Quicunque enim ad illam cathedram oculos audet tollere, ipsa petitione concitat earn exspectationem, cui satisfacere sit difficillimum. Non, opinor, postulabitis ut in hujiismodi oratione reconditæ et exquisitæ doctrinæ specimen exhibeatur: erit tamen aliquid admiscendum, quod etsi populariter exponatur, ex interioribus literis depromtum esse appareat. Mihi vero, quæ est vestra humanitas, optanti dedistis Lysiam, quem ex Statuti præcepto interpretarer. De quo primum ita magnifice sentio, ut ilium desperem cujusvis disertissimi hominis oratione, nedum mea, digne posse commendari. Deinde fateor in minore nunc esse fama, quam pro ipsius meritis, aut pro laudatoris commodo. Neque id valde mirandum, quum et vitæ splendore caruerit, et ejus scripta, privatarum causarum finibus fere contenta, res historicas et politicas non nisi obiter attingant. Quod autem ei plurimum apud nos recentiores nocuit, (nam apud antiquos ejus laus mansit integra,) sunt ejus virtutes ejusmodi, ut quo magis existimatores idoneos delectant, tanto minus a lectorum turba sentiantur. Neque parum ejus lumini offecit exemplarium gravis corruptela.
- Type
- Chapter
- Information
- Adversaria , pp. 1 - 20Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1831