Summary
Agreements on the Nourishment and Instruction of the Choirboys
(Capitulary Act of Saint-Jean de Lyon, 5 November 1394)
Dicti domini ex una parte et magister Johannes Chanlendati magister scolarum ex altera parte, ipse siquidem partes scientes, fecerunt inter se pacta et conventiones de et pro clericulis dicte ecclesie tenendis per dictum Johannem alimentandisque et adiscendis, hinc ad unum annum et ultimo quandiu eisdem dominis placuerit voluntati, ut sequitur: videlicet quod dictus magister Johannes habeat secum et teneat duos magistros ad instruendum dictos clericulos, videlicet unum in grammatica et alium in cantus quibus dictus magister Johannes ministrabit victualia satis honorifica secundum eorum statum. Item debet dictus magister Johannes ministrare XII clericulis dicte ecclesie victualia, videlicet qualibet die bonum potagium et pitanciam sufficienter et competenter, et panum habundanter, et vinum moderatum cum aqua scilicet per ter in prandio et ter in coena. De mane autem debet eis dare de pane competenter, et in aestate post dormicionem eciam competenter, et hoc de pane frumenti. Item debet eis ministrare omnia utensilia domus videlicet coquine et mapparum, alia vero necessaria utpote lectorum linteamina, camisias et alia pro personis dictorum clericulorum necessaria debent providere dicti clericuli quilibet per se. Item dictus magister Johannes debet providere et habere unum sufficientem bacallarium qui semper sit tam de die quam de nocte cum dictis clericulis. Et pro pactis faciendis et sustinendis, dictus magister Johannes habebit et habere debet sexaginta florinos per dictos dominos solvendos et quinquaginta-quatuor asinatas siliginis de blado magne eleemosine ad mensuram dicte eleemosine, et magis quinque ulnas panni pro veste sua de panno clericulorum, dictus bacallarius qui cum dictis clericulis morabitur eciam habebit et habere debet pro veste sua quatuor ulnas de consimili panno. Que pacta et conventiones dicte partes hinc et inde tenere et observare promiserunt, et his mediantibus dicti domini voluerunt et dicto magistro Johanni concesserunt quod ipse portet et portare valeat habitum dicte ecclesie, facta prius informacione quod sit de legitimo matrimonio procreatus, juxta morum dicte ecclesie. Presentibus dominus Claudio Maneti et Aymone Franqueti capellanis perpetuis in dicta ecclesia, testibus.
- Type
- Chapter
- Information
- Elementary and Grammar Education in Late Medieval FranceLyon, 1285–1530, pp. 159 - 162Publisher: Amsterdam University PressPrint publication year: 2017