Book III
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
Confederatis igitur cum imperatore Gallorum principibus, iussit imperator naves ad portum adduci, ut omnis exercitus sine magna dilatione posset transfretari. Primi itaque transierunt dux Godefridus et Tancredus, et usque Nichomediam perrexerunt, et per tres dies ibi feriati sunt. Videns ergo dux quod nulla pateret via transituris, per quam tantum exercitum posset conducere, premisit IIII milia hominum cum securibus ac vomeribus aliisque ferramentis aptande vie convenientibus. Erat autem terra illa invia, per iuga montium, per concava vallium, per defossa terrarum undique prepedita. Constraverunt itaque viam plurimo sudore usque Nicheam civitatem, peditibus, equis omnique transeunti satis idoneam; posueruntque cruces ligneas per reflexus viarum in testimonium, ut cunctis notum fieret, quod via illa erat peregrinantium. Sicque suo tractu pertransiit omnis multitudo, excepto quod Boamundus remansit cum imperatore, dispositurus cum eo de mercati promissione. Sed ultra modum protelari debuit illa promissio, quia, antequam perveniret, apud illos qui erant pauperiores versabatur maxima famis cruciatio. Ad Nicheam urbem convenit robur exercitus pridie Nonas Maii; et antequam mercatum adduceretur, vendebatur XX aut XXX denariis unus panis. Postquam vero Boamundus cum mercato venit, penuria omnino evanuit, et ubertas omnium bonorum affuit.
De obsidione Nichee urbis
Die siquidem Ascensionis Domini Nicheam urbem obsidione vallaverunt, et balistas et arietes et cetera id genus instrumenta, quibus inhabitantes expugnari quirent, apposuerunt. A parte orientis, quia inexpugnabilior et magis munita civitas esse videbatur, applicuerunt sui robur exercitus principes isti: Podiensis episcopus, comes Raimundus, Hugo Magnus, comes Normannus, comes Flandrensis, comes Stephanus Carnotensis; a septentrione dux Godefridus; ab occasu solis Boamundus; ab austro vero pars nulla fuit, quia lacus inmensus ibi presidio affuit.
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 22 - 34Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013