The Convocation of 1344
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ for a parliament on 7 June
Rex venerabili in Christo patri Willelmo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis honorem Dei et decus et defensionem Ecclesiae Anglicanae ac necessarium et salubre regimen populi et regni nostri Angliae summe contingentibus, ordinavimus parliamentum nostrum apud Westmonasterium die Lunae proximo post octabas Sanctae Trinitatis proximo futuras [7 June 1344] tenere, et ibidem vobiscum ac cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus regni nostri Angliae colloquium habere volumus et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungimus et mandamus quatenus excusatione quacunque postposita arduitateque negotiorum praedictorum considerata, dictis loco et die personaliter intersitis nobiscum si praesentes fuerimus ibidem seu cum deputandis a nobis, si abesse nos contigerit, et cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus praedictis super dictis negotiis tractaturi, vestrumque consilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac expeditionem negotiorum praedictorum diligitis nullatenus omittatis. Et praemuniatis priorem et capitulum ecclesiae vestrae Beati Petri Eboracensis ac archidiaconos, totumque clerum vestrae diocesis, quod iidem prior et archidiaconi in propriis personis suis, dictumque capitulum per unum idemque clerus per duos procuratores idoneos, plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero habentes, praedictis loco et die personaliter intersint ad consentiendum his quae tune ibidem de communi consilio ipsius regni Angliae divina favente gratia contigerit ordinari. Teste rege apud Westmonasterium, vicesimo die Aprilis [20 April 1344]. Per ipsum regem et concilium.
Similar writs were sent to the bishops of Durham and Carlisle, and to the abbots of York St Mary and Selby.
The royal writ for a convocation on 14 June
Rex venerabili in Christo patri Willelmo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 109 - 112Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024