Carmina Matutina, sive ὲωθινὰ ὰναστὰσιμα Leonis Imperatoris cum musica e compluribus codicibus exscripta hic edidimus. Notas Rotundas (s. Hagiopolitanas) iam XII saec. inventas esse manifestum fit. Omnia fere exempla carminum Sticheraricorum, his notis a XII ad XVII saec. expressa et in variis libris servata, adeo inter se congruunt, ut cuncta ab una origine facillime deducenda sint. Fieri igitur potest, ut auctores harum notarum textum quoque carminum sacrorum ipsi ordinaverint et ubique eosdem numeros cantoribus graecis ipsi tradiderint. Inter XII saec. et vitam Leonis nulli populorum motus, qui artes liberales et studia humaniora everterent, orti sunt. Facillime ergo credas non modo verba sed etiam numeros carminum fere eadem, qua facta sint, forma ad nos pervenisse.
In ipsis notis enucleandis, eadem, qua prius, ratione utimur. Multa, quae de sonis initialibus octo tonorum tunc conieceram, iam maiore experientia confirmata sunt.