PORSONI PRÆFATIO AD HECUBAM
Published online by Cambridge University Press: 10 November 2010
Summary
Quid in hac Euripideæ Hecubæ editione præstare conatus sim, paucis exponam. Nihil hie exquisiti aut reconditi expectandum: tironum usibus hæc opella potissimum destinata est.
Primum hoc operam dedi, ut textus, si non omnino emendatus, plerisque saltern eeteris editionibus purior exhiberetur. Deinde editoris officium esse judicavi, nihil, nisi monito lectore, novare; præsertim, si qua ex conjectura lectio admittenda videretur. Quocirca editionis Aldinae lectionem semper memoravi, nisi forte paucis in locis, quæ ad communem errorum fontem pertinerent, cujusmodi est Dorismus iste μάτηρ pro μάτηρ, et terminationis ι sive ιν additio vel detractio.
Quod ad varias lectiones attinet, plerasque, præterquam aperte vitiosas, enotavi; sed auctoritates, quibus singulæ nituntur, non semper curiose enumeravi; propterea quod modo non erat tanti, modo tarn negligenter in hoc munere versati erant ceteri editores, ut testimonia MStorum neque accurate numerari neque ponderari possent. Quotiescunque Euripidis loca ab antiquo quopiam scriptore cum varietate lectionis laudari memineram, sedulo monui. Hujus rei insigne exemplum reperies versu 568.
In vocibus per crasin conjunctis, ut κἄτι, κἀν, κἂν (i. e. καὶ ὲν, καὶ, ἂν) et similibus scribendis, rationem a vetustioribus MSS. servatam diligenter secutus sum. Iota scilicet nusquam addi oportet, nisi ubi καὶ cum diphthongo crasin efficit, ut in κᾇτα pro καὶ εἶτα. Hoc post alios monuit Dawesius. (A)
- Type
- Chapter
- Information
- Euripidis Tragoediae Priores Quatuor , pp. 1 - 11Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1826