PRAEMONITA VOLVMINIS PRIMI
Published online by Cambridge University Press: 05 March 2012
Summary
Prolegomena ad Plautum universum spectantia, sed ea et nova et olim editis pressiora, quoniam ultimum demum fasciculum voluminis primi comitabuntur, interim ex illis ea hoc loco anticipanda esse video, quibus quam brevissime ratio reddatur praesidiorum criticorum huius ipsius voluminis fabulis recensendis adhibitorum.
Posthabito igitur proletariorum codicum grege saeculo XV scriptorum consentaneum fuit operam nostram omnem niti fabularum Plautinarum fontibus quattuor, de quibus cum Opusculorum vol. II dissertatione prima et altera tum Prolegomenon priorum primis capitibus expositum est uberius. Nam quinti cuiusdam eiusque perboni, quem saeculo XVI inter Francogallos exstitisse certum est — membranas Turnebianas dico — hodie nec vola nec vestigium superest. Sunt autem quattuor illi hi quos infra scripsi.
A membranae palimpsestae olim Bobienses, nunc Ambrosianae, fabulis superstitibus unam et vicesimam sociantes Vidulariam, saeculi ut probabile est quinti, octavo autem recipiendis veteris testamenti libris ‘Regum’ nequiter elutae rasaeque, receptis raro exemplo oblitae, exesae, perforatae, situ et madore corruptae conglutinataeque, denique magna ex parte miserum in modum devastatae: Mediolani post An gelum Maium, Schwarzmannum), memet ipsum, Geppertum omnium nuper et patientissime et felicissime a Guilelmo Studemundo tractatae retractataeque. Cuitis de impeditissima saepe mutilae evanidaeve scripturae lectione testimoniis (exstant autem ad Trinummum pertinentia in Musei Rhenani vol. XXI p. 574 sqq.) cum par esset ut plurimum fidem haud cunctanter haberi, tamen, ipsam fidem ne destituerem, siquando aliquid dubitationis vel posse vel adeo debere oriri intellegerem, meam illiusque lectionem Ar et As notis discretas esse volui.
- Type
- Chapter
- Information
- T. Macci Plauti Comoediae , pp. vii - xiiPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1871