EDITORIS PRÆFATIO
Published online by Cambridge University Press: 10 November 2010
Summary
Quid in hoc opusculo præstiterim, æquus judicet Lector; quid praestare conatus sim, paucis accipiat.
Id igitur imprimis curavi, ut quas olim fabulas Euripideas summa eruditione illustraverat, summa purgaverat diligentia Porsonus, eæ nunc tandem prodirent accuratius quam antehac, ne dicam ornatius, ipsius Porsoni typis impressæ. Piget enim memorare, quod in omnibus sæpissime accidit, id quanto sæpius in libello acciderit Porsoniano; ut scilicet errores, qui in unam irrepserant editionem, sequentibus fere omnibus inurerentur, neque de sede sua socialiter cedere essent dignati. Unum e pluribus sume exemplum, et crimine ab uno disce omnes. In Med. 50. dederat prior editio Lipsiensis (1802.) sensu frustra reclamante, αúτηv. Pulcherrimam hanc lectionem fideliter servavit editio Londinensis, 1812. Deinde anno 1818. Elmsleius in loc. maculam fœdissimam monstravit; a quo tamen frustra moniti typographi illi, qui anno 1821. Medeam Londini imprimendam susceperant, eundem publici jviris fecerunt errorem, et ad hunc usque diem lectoribus tradiderunt. Alia hujusmodi, quam vis non desint alia, vix opus enumerare.
Porsoni textum, quem omni ex parte adeo elaboratum Vir egregius reliquerat, ipse in paucissimis, iisque etiam levissimis, innovandum putavi. Si Euripidem de novo edere instituissem, plura sunt quæ post Schaeferi, Matthiæi, Elmsleii, aliorum curas limatiora forsan evadere potuissent; pauca quædam, quæ e novis subsidiis, quibus caruit Porsonus, arcessita sunt; pauca, quæ eximia nostrorum temporum diligentia e tenebris eruta et regulis certioribus confirmata exhibuit. Neque est cur quis miretur, vel id summo Viro vitio vertat, si ipse aliquando aut non viderit, aut minus accurate viderit, quod alii post eum, ipso præferente facem, clariori luce acceptum perdidicerunt.
- Type
- Chapter
- Information
- Euripidis Tragoediae Priores Quatuor , pp. iii - viiiPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1826