Book contents
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Meditationes de prima philosophia
Meditations on First Philosophy
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
- Frontmatter
- Contents
- Philosophical introduction
- Editorial introduction
- Meditationes de prima philosophia
- Meditatio Prima: De iis quae in dubium revocari possunt
- Meditatio Secunda: De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus
- Meditatio Tertia: De Deo, quod existat
- Meditatio Quarta: De vero et falso
- Meditatio Quinta: De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat
- Meditatio Sexta: De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione
- OBJECTIONES CUM RESPONSIONIBUS
- Index
Summary
[Epistola dedicatoria]
SAPIENTISSIMIS CLARISSIMISQUE VIRIS SACRAE FACULTATIS THEOLOGIAE PARISIENSIS DECANO ET DOCTORIBUS RENATUS DES CARTES S. D.
Tam AT VII 1 justa causa me impellit ad hoc scriptum vobis offerendum, et tam justam etiam vos habituros esse confido ad ejus defensionem suscipiendam, postquam instituti mei rationem intelligetis, ut nulla re melius illud hic possim commendare, quam si quid in eo sequutus sim paucis dicam.
Semper existimavi duas quaestiones, de Deo et de Anima, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae potius quam Theologiae ope sunt demonstrandae: nam quamvis nobis fidelibus animam humanam cum corpore non 2interire, Deumque existere, fide credere sufficiat, certe infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis virtus, videtur posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur: cumque saepe in hac vita majora vitiis quam virtutibus praemia proponantur, pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent, nec aliam vitam expectarent. Et quamvis omnino verum sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in sacris scripturis docetur, et vice versa credendas sacras scripturas, quoniam habentur a Deo; quia nempe, cum fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam ad reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum existere credamus; non tamen hoc infidelibus proponi potest, quia circulum esse judicarent. Et quidem animadverti non modo vos omnes aliosque Theologos affirmare Dei existentiam naturali ratione posse probari, sed et ex sacra Scriptura inferri, ejus cognitionem multis, quae de rebus creatis habentur, esse faciliorem, atque omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint culpandi. Patet enim Sap. 13 ex his verbis: Nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus dominum non facilius invenerunt? Et ad Rom. cap. I, dicitur illos esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec verba: Quod notum est Dei, manifestum est in illis, videmur admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quam ab ipsamet nostra mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat, et qua via Deus facilius et certius quam res saeculi cognoscatur, non putavi a me esse alienum inquirere.
- Type
- Chapter
- Information
- René Descartes: Meditations on First PhilosophyWith Selections from the Objections and Replies, pp. 1 - 21Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2013